[134a] EPISTOLA XXXIV.

IUSTUS LIPSIUS

HADRIANO VANDER-BURCH.

Vidi hominem qui literas a te tradidit, sane adolescentem sermone, moribus, judiciis mihi probatum. Est e bona domo & disciplina. Quod autem tu mihi gratularis de honore, quo Principes me auxerunt: scire te cupio, quod ignarum & inopinantem, & a Reip. semper administratione alienum. Neque nunc temere miscebor, & titulo contentus in veteribus meis studiis & vitae ista tranquillitati conquiescam, & consenescam. In tuo autem dolore nuper, ita DEUS optata mihi donet, dolui & in hac aetate graviore gravem tuam plagam. Adolescens magni animi & ingenii erat, solatio futurus parentibus; sed DEUS (si DEUS quomodo non bene?) ad se vocavit, & illic auxilio etiam esse suis poteit. Ita spero & voveo; & te honor, ut quae toties legisti, quid legisti? imo ipse scripsisti, in memoriam revoces, & robur sumas in hunc & alios casus. Decet virum, decet eruditum, decet maxime Christianum. Qui hanc vitam pro carcere aut poena habemus, aut ut levissime dicam, diversorio, & tendimus ad aeternam illam promissam caelitus, mansionem. Fac, te quaeso. Divas meas videris, & in iis femina hujus mentis. Mitta exemplaria bina Hallensis recusae, dabisque (jam tu a me habes) quibus voles. Respondere calumniatoribus, non est consilium; divina sunt extra ictum, Vale V.N. & Cl. & fratrem D. Decanum ex animo saluta, itemque Cantores. Lovanii III. Kal. Sextil. MDCV.